Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec, uenerabilis et sancte pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. tacui, numquid semper tacebo? dicit dominus. non mihi conceditur unus angulus heremi. cotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. confiteor, ut uolunt: non placet. subscribo: non credunt.

unum tantum placet, ut hinc recedam. iam iam cedo. abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres. ecce discedere cupiunt, immo discedunt melius esse dicentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis; et ego ipse, nisi me et corporis inbecillitas et hiemis retineret asperitas, modo fugerem. uerumtamen, dum uernum tempus adueniat, obsecro, ut paucis mihi mensibus heremi concedatur hospitium; aut si et hoc tardum uidetur, abscedo.

domini est terra et plenitudo eius. ascendant soli caelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur; mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu [*]( 5 *II Thess. 3, 10 8 *Esai. 42, 14 10 cf. Ioh. 3, 5 13 cf. Horat. carm. II 17, 5 19 Ps. 23, 1 21 Gal. 6, 14 ) [*]( 1 qui L quod S ad te] ante C qu. iam] quiescam W quies etiam C qui es etiam S 2 homo s. l. L ecclesiam D 3 scismam C schisma S 4 mane W (corr.), manus L proprio em. N 5 cibum] uictum B dictum B autem om. B 6 nec] non ULWNB 7 quale ij 8 quale η quo UN 9 dicit om. C 11 placent L subsc.—plac. om. CS si scribo L 12 ut] et Ka.c.m2 alt. iam om. L credo LCS abripuerunt LDCS 14 est esse K 16 hiemis] heremi 1) modo ij,Ka.c.m2 iam modo cet. 17 aduenit LDCS 18 mihi om. r) herenii] reliqtia pars epistulae hodie legi nequit in 91 conceditur D autl 1 ut C, om. tjS si et) et si tjS si] se K 19 pr. et] s. l. m2 K ex D 21 sit] est D,Na.c.m2 gloriantur L et glorientur ij autem om. KLB 22 crucem ijK nostri] mei KWB )

73
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.