Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si riuus tenuiter effluit, non est aluei culpa, sed fontis. pudet dicere: de cauernis cellularum damnamus orbem, si in sacco et cinere uolutati de episcopis sententiam ferimus. quid facit sub tunica paenitentis regius animus? catena, sordes et comae non sunt diadematis signa, sed fletus.

permittant mihi, quaeso, nihil loqui. cur eum lacerant, qui non meretur inuidiam? hereticus [*]( 1 Verg. Aen. I 539-541 5 cf. Col. 3, 15 15 cf. Esth. 4, 3 etc. ) [*]( 1 genus om. W hoc] hunc S quoue 1} quod (quodue m2) K quae LS hunc ue (exp.) K hunt 1] huc 91 barbaram rlN 2 more W 3 permitte a 1] promittit W patriam SHKN prohibemus B 4 terram y 5 quae] quid W poeta gent. N gentile 1j,L (corr.) poete W 6 pr. pace t) non seruat pacem] s. l. m2 K alt. pacem om. S psaltim D saltem CNB dicat L ab] habet hab C habere ab S ethinos r; 7 homojsiam C omousiam 1},L (omousian p. r.), omusiam (seq. eras. sabellianae impietatis) K homousian B ? 91 8 subsistentis W sosistentes M perf. om. C 9 indefensa N 10 fidem ipsi W ort(h)odoxi esse WCN 11 pr. hereticum om. B accidente K 12 damasco WS petreque t) petro W 13 quod D crim. soc. L 14 effluit K fluet (add. in mg. ef) r) currit LDCS fluit cet. diicere {x exp.) 91 15 cellurarum K cedularum C damnamur rj orbem rja.c.NB urbem cet. si rlK, om. cet. socco Ba.c.m2 in cineri K 16 sententia fert B 17 animns] habitus i) catenas DC catenus L catenae WS 18 p\'mittunt L mihi] me S 19 eum] enim D non mcrentur D numerentur L )

72
sum: quid ad te? quiesce, iam dictum est. plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone uel Graeco ecclesias circumeam, populos seducam, scisma conficiam. nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum scientes ab apostolo scriptum esse: qui autem non operatur, nec manducet.

Haec, uenerabilis et sancte pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. tacui, numquid semper tacebo? dicit dominus. non mihi conceditur unus angulus heremi. cotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. confiteor, ut uolunt: non placet. subscribo: non credunt.

unum tantum placet, ut hinc recedam. iam iam cedo. abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres. ecce discedere cupiunt, immo discedunt melius esse dicentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis; et ego ipse, nisi me et corporis inbecillitas et hiemis retineret asperitas, modo fugerem. uerumtamen, dum uernum tempus adueniat, obsecro, ut paucis mihi mensibus heremi concedatur hospitium; aut si et hoc tardum uidetur, abscedo.

domini est terra et plenitudo eius. ascendant soli caelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur; mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu [*]( 5 *II Thess. 3, 10 8 *Esai. 42, 14 10 cf. Ioh. 3, 5 13 cf. Horat. carm. II 17, 5 19 Ps. 23, 1 21 Gal. 6, 14 ) [*]( 1 qui L quod S ad te] ante C qu. iam] quiescam W quies etiam C qui es etiam S 2 homo s. l. L ecclesiam D 3 scismam C schisma S 4 mane W (corr.), manus L proprio em. N 5 cibum] uictum B dictum B autem om. B 6 nec] non ULWNB 7 quale ij 8 quale η quo UN 9 dicit om. C 11 placent L subsc.—plac. om. CS si scribo L 12 ut] et Ka.c.m2 alt. iam om. L credo LCS abripuerunt LDCS 14 est esse K 16 hiemis] heremi 1) modo ij,Ka.c.m2 iam modo cet. 17 aduenit LDCS 18 mihi om. r) herenii] reliqtia pars epistulae hodie legi nequit in 91 conceditur D autl 1 ut C, om. tjS si et) et si tjS si] se K 19 pr. et] s. l. m2 K ex D 21 sit] est D,Na.c.m2 gloriantur L et glorientur ij autem om. KLB 22 crucem ijK nostri] mei KWB )

73
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.