Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ego igitur, ut ante iam scripsi, Christi uestem in Romana urbe suscipiens nunc barbaro Syriae limite teneor. et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. uerum, ut ait gentilis poeta: caelum, non animum mutat, qui trans mare currit, ita me incessabilis inimicus postergum secutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar.

hinc enim praesidiis fulta mundi Arriana rabies fremit; hinc in tres partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. monachorum circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. ego interim clamito: \'si quis cathedrae Petri iungitur, meus est\'. Meletius, Yitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere, si hoc unus adsereret; nunc aut . duo mentiuntur aut omnes.