Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sanctum filium meum Mercatorem ut meo obsequio salutes precor et moneas, ut ostendat ardorem fidei et detestetur eos, qui suspicione aliqua Pelagianae hereseos maculati sunt. praecipueque obsecro, ut sanctos filios meos Marcum, Ianuarium, Primum, Restitutum, Traianum, omnes conmilitones in domino salutes, quorum aliena perditio fuit causa salutis. ego autem et maerore et longa aetate confectus et frequentibus morbis fractus uix in haec pauca uerba prorupi. [*]( 8 cf. Phil. 1, 28 ) [*]( 1 honorata exilia Engelbrecht onera et exilia Br. honeratu ex alia codd. 3 ut] et 01 4 hostendat codd. 6 marchum ß ianarium ß ianuarianum 01 7 restitum o1 8 perdictio 01 autem om. 01 9 morbi 01 factus eodd.)