Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scriptum est: multa flagella peccatorum, quae nos et merito sustinuisse et sustinere testamur, dummodo proficiant in futuram salutem. hereticorum autem pectora non posse purgari ego testis sum, cui decretum est numquam paenitentiae eorum credere. ad hoc enim simulant caritatem, ut, quos per inimicitias occidere non potuerunt, per fictas amicitias interficiant. pectora eorum plena sunt uenenis et — secundum quod optime locutus es — \'nec Aethiops mutare pellem nec pardus uarietates suas.\' tamen credimus in Christi [*]( 2 ) cordiam, quod domnus meus sanctus et uenerabilis episcopus Bonifatius eradicet eos spiritu Christi, cui debemus ignoscere, si in principiis suis offert caritatem et per clementiam suam et mansuetudinem seruare conatur, qui tamen numquam curandi sunt. uere dicam, quod sentio: in his hereticis illud exerccndum est Dauiticum: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. delendi sunt, spiritaliter occidendi, immo Christi mucrone truncandi, qui non possunt per emplastra et blandas curationes recipere sanitatem.