Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Multum mihi gaudii praestitit sancti et uenerabilis Innocenti presbyteri aduentus, quod et tuas mihi litteras tradidit et te fidei calore feruentem etiam suis sermonibus indicauit. de furore autem Iuliani et sociorum eius Pelagiique naeniis et garrulitate Celestii magnopere non cures, quorum alter propria uerbositate [*]( 1 tua Br. tu codd. 2 saltem Br. 4 frequentemus Br. -mur codd. ac add. Br., om. codd. 5 eustocie codd. Eustochii Br. contristabit ß 6 poene e1 mutabit ß permutauit el quoque om. e\\ hic desinit$10 diaehonem e1 dignationis el 11 statu tuo Br. statuto e1 13 te add.Iir., om.fa ) [*]($= Escorialensis & 114 s. VIII-IX. ) [*]( e1 — Escorialensis & I 4 s. XII. ) [*](Hanc epistulam primus edidit D. D. deBruyne, Revue Benedictine XXVII (1910) p. 3-4 (= Br.)) [*]( 17 dompno e1 desiderando et snscipiendo e1 18 iheronimus codd. 19 uenerabilis] add. uiri e1 innocentii Br. 21 indicabit$furore] futuro e1 22 pelJagiique e1 23 Celestii Br. celestini $ celestis in el magno opere e1 )

365
blasphemat, alius emendicatis uerbis loquitur.

nec eorum scriptis, quae ignoro, moueor, cum sciam uoluntatem quidem blasphemiae pessimam, sed uires prudentiae et eloquentiae non habere praecipueque sanctarum scripturarum notitiam, quae sunt fidei firmamentum et ius ecclesiastici fori auctoritasque maiorum. tamen, si scripserint et in meas aliquid peruenerit manus, ut non superbe loquar, sed sim par insaniae eorum, omnia elucubrata uolumina eadem uerbositate et una forsitam lucubratiuncula et dictatione confutanda reor.

quod autem ad scribendum cohortaris, graue asello uetulo imponis onus. nos enim et acumen ingenii et uires corporis penitus deseruerunt, quas adsidua morborum debilitate perdidimus. incolumem te et mei memorem Christi, dei nostri, tueatur clementia, domne uere sancte et multum desiderande frater.

CLIII. AD BONIFATIUM.

Beatissimo papae Bonifatio Hieronymus.

Quantum gaudii super ordinatione pontificatus tui sancto Innocentio presbytero et nuntium et litteras tuae beatitudinis perferente susceperim, ambigere non potest tua reuerentia, cum olim mutuo iungamur affectu et ante coeperimus nos amare quam nosse interiorque homo ita sibi coniunctus sit, ut [*]( 1 emendatis e1 2 mobeor $ sciam] add. non e1 4 noticia e1 5 et ius Br. eius codd. eglesiastice I?T fori] fieri e1 7 superue ^ elugubrata e\\ post uerbositate transponi uult Engelbrecht 8 uerbositatem ß una] humanae1 forsitan Br. foram e1 lugubratiucula (sic) e1 lucubraticula $ 9 dictionem ß confutanda Br. —dam codd. quohortaris $ coartaris e1 10 asello om. e1 bonus el accumen e1 11 poenitus e1 deserunt ^ assidua e1 adsidue ß moruorum $ 12 deuilitate$debilitatem e1 incolomem ß mei] nomen e1 13 clementiam ß ) [*](ß = Escorialensis cE 114 s. VIII—IX. ) [*](Hanc epistulam primus edidit D. D. de Bruyne, Revue Benedicline XXVII (1910) p. 4-5 (= Br.) ) [*]( 17 iheronimus ß 18 gaudiis$20 referentia % )

366
exterioris hominis damna non sentiat.