Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Decernite, obsecro: si placet, non timebo tres hypostases dicere; si iubetis, condatur noua post Nicenam fides et similibus uerbis cum Arrianis confiteamur orthodoxi. tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasin nisi usian nouit. et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit?

una est dei sola natura, quae uere est — ad id enim, quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est —, cetera, quae creata sunt, etiamsi uidentur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt et potest rursus non esse, quod non fuit. deus solus, qui aeternus est, hoc. est, qui exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: ego sum, qui sum, et rursum: qui est, misit me. erant utique tunc angeli, caelum, terra uel maria: et [*](18 Ex. 8, 14 ) [*](1 latent c quis] qui Wo hypostases Wo, cet. uariant ut] ad b aut BS, om. c 2 ENTIIOCTATA B en(h)ypostata Lob inhypostata W (h)ypostata Dc ypostasa S ut om. WcbS subsistentis W 3 uocabulum o ediscimus S 4 hypostasin Wo, cet. uariant usia LBS usiam ob musiam (pr. m exp.) D asiam W iam c in om. LDcS .5 pers.] sennonibus cb una D hypostasin co, cet. uariant et om. cb, 6 inunimur Wp.c.m2 inuritur c 7 discernite LDS obsecro] ergo L placet et S timeo Ba.c.m2 ypostases B (h)ypostasis cet. § si om. S iuuetis Dc nicaenam c nicaena D nichenam (ex nicheam) b fidem cb, Wp.c.m2 9 arianis Wa.c.m2, ς eonfitemur Sp.c. confiteantur c confiteatur b 10 schola Wb scola cet. hypostasin co, cet. uariant usian c usia LBS usiam cet. 11 noui D quis L quisque B praedicauit Dcob,La.c.m2 12 dei] om. S dei et S solo b est] om. cb, est solas (alt. s exp.) W ad oni. S 13 quod] qui c subsistet cb 15 rus- sus W rursum cb,La.c. alt. non om. La.c. 16 qui] quia cbB in aeternum c alt. qui] quia c 17 essentia D et om. c 18 pr. sum om. D russus W quis (s eras.) est qui c me misit S 19 me] add. ad nos S tunc om. c uel om. s et] en (post deus exclam. sign.) Engclbrecht ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 5 )

66
quomodo commune nomen essentiae proprium sibi uindicat deus?