Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quia pro facinoribus meis ad eam solitudiliem conmigraui, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub onerariis nauibus parua nauicula delitesco. non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.

Nunc igitur — pro dolor! — post Nicenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter occidente decretum trium ύποστάεν ab Arrianorum prole, Campensibus, nouellum a me, homine Romano, nomen exigitur. qui ista, quaeso, apostoli prodidere? quis nouus magister gentium Paulus haec docuit? interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intellegi: \'tres personas subsistentes\' aiunt.

respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in [*]( 1 cf. Matth. 16, 18 2 cf. Leuit. 19, 7 3 cf. Gen. 7, 23 10 cf. Luc. 11, 23 16 cf. If Tim. 1, 11 ) [*]( 1 cathedram cb Petri comm. om. cb consortior cb petram om. B 2 sed. om. cb contra c,B (in mg. extra) 3 qui o quid cb Noe] ea cb periet Wo periit b poterit c periuit D peribit LS,B (bit in ras. m2) 4 ad eam] eadem W 5 sjriae cb barbari c fine om. cb 6 sanctam domini uulgo interpretantur de eucharistia; spiritum domini coni. Engelbrecht colt. II Cor. 3, 17-18 7 hinc Wp.c., om. oS 8 honerariis DbS oneratis Wp.c.m2 honorariis L 9 Vitalem] ex talem c, om. W meletium S meletiam o melesium b melesum c milesium LD melicium W,B (melecium m2) 10 dispargit cb 12 nicaenam c nichenam (ex nicheam) b 13 occidentem b triumphy posteasion W TIIOCTACEME B hypostaseon Lob hypostasseon c ypostaseon S posteaseon D 14 arianorum Wa.c.m2 ς prole campensibus (gapensibus c) cob prolica pensibus W praesule caupeusibus (casp- L campensi B in ras. m2) cet. hominem romanae cb 15 quis LD quaeso ista S prodere c,ba.c.m2 16 hoc cb interrogemus Ba.c.m2 17 (h)ypostaees oB (h)ypostasis LDbS hypostassis c hispostases (pr. s eras.) W personis W persone S 18 respondimus cb 19 quia] quid cb quidj quod o uenum o uenenura W )

65
syllabis latet. clamamus: \'si quis tres hypostases ut tria ἐνυπόστατα, hoc est ut tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit\' et, quia uocabula non edicimus, heretici iudicamur. si quis autem hypostasin usian intellegens non in tribus personis unam hypostasin dicit, alienus a Christo est et sub hac confessione uobiscum pariter cauterio unionis inurimur.

Decernite, obsecro: si placet, non timebo tres hypostases dicere; si iubetis, condatur noua post Nicenam fides et similibus uerbis cum Arrianis confiteamur orthodoxi. tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasin nisi usian nouit. et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit?