Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quia pro facinoribus meis ad eam solitudiliem conmigraui, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub onerariis nauibus parua nauicula delitesco. non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.

Nunc igitur — pro dolor! — post Nicenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter occidente decretum trium ύποστάεν ab Arrianorum prole, Campensibus, nouellum a me, homine Romano, nomen exigitur. qui ista, quaeso, apostoli prodidere? quis nouus magister gentium Paulus haec docuit? interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intellegi: \'tres personas subsistentes\' aiunt.