Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec autem et a te postulata et a me dicta sunt propter eos, qui, cum in superficie Christiani uideantur, per Iudaici sensus impietatem corpus Christi ecclesiam suis scismatibus scindere non metuunt. haec sub breuitate transcurrimus, quae si per omnia tractarentur, grande uolumen poscerent, quod non huius temporis otium exigit. ora pro me, uenerabilis papa.