Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed quid in hoc intelligere debemus, quod prius figuralis agni carnes comedere et postea sui corporis cibo nostros apostolos reficit et post Iudaeorum typicum pascha immolatus est Christus ? hoc, ut opinor, non ut ueritas figuram, sed figura ueritatem praecederet, quia non prius, quod spiritale, sed quod animale, deinde, quod spiritale, unde electa et amica sponsa Christi, uniuersalis ecclesia, anathematizat eos, qui cum Iudaeis in [*]( 8 cf. Matth. 26, 26-28 16 Matth. 26, 26 21 *Ioh. 1, 29 22 I Cor. 5, 7 27 cf. I Cor. 5, 7 29 *I Cor. 15, 46. 0 ) [*]( 1 praec. per M. occ. Vall. 6 XIII. Vall. 8 n X P (mintme X ex XI ut Vall. re f ert) 11 qui scripsi igitur p 12 interaneis scripsi interaneas fJ interanea Vall. 17 cum addidi, om. fi 21 non] nox/S 25 figurai (= figuralis) P figurat Vall. 26 comedere = comederunt cybo 0 28 ueritatem ex -tes P 30 spiritale unde (non animale uxor, ut Vall. coniendit) etiam (t )

360
festiuitate paschali XlVa celebrari definiunt et sabbata et cetera huius modi umbralis obseruantiae, et hoc tantum obseruare dignatus est [quod] dominus, ut in primo mense post XIIIIam diem paschalem festiuitatem praecedente una sabbatorum celebrari sine ulla ambiguitate censuerit, licet in hoc ueritas ecclesiae orta est, aliis sufficere credentibus, ut non in Xlllla cum Iudaeis pascha celebrarent, alii autem hoc fortiter cauteque custodiant, ut immolationem ueri agni dei, qui tollit peccata mundi, ante XIIIIam celebrare non audeant secundum illud legale praeceptum, quod et dominus ad passionem ueniens minime contempsit: obseruabitis eum us que ad Xllllam, quae nunc maxime ecclesia auctoritatem sedis apostolicae sequens obseruat.

sed haec deserentes, quia non est huius temporis per singula discuti, ad spiritalem intelligentiam mentis aciem commutamus, quibus praecipitur mense nouorum XIIIIa die mensis paschalis agni carnes comedere, ut nobis nascentibus ob bonorum operum fructus, cum decalogi a nobis uerba completa fuerint, in euangelii perfectione quaterno numero consistentes carnes nostri agni in uespere mundi, in quos finis saeculorum peruenit, non tenebratis cordibus spiritu sancto noctem nostram illuminante comedamus.

De sabbato. VI diebus operari praecipitur, in VIIo autem, hoc est sabbato, ab omni opere seruili prohibemur. per senarium autem numerum perfectio operum designatur, quia VI diebus fecit deus caelum et terram. in sabbato autem omne opus seruile, hoc est peccatum, operari prohibemur, quia, qui facit peccatum, seruus est peccati, ut, cum in praesenti saeculo perfectionem operum compleuerimus non obdurantes corda nostra, in ueram requiem, quae contumacibus denegata est, peruenire mereamur domino per Dauid dicente: si intrabunt in requiem meam.

De quinquagesima. Ab altero die sabbati VII ebdomadas plenas numerare nobis lege praecipitur usque ad alteram diem expletionis [*]( 8 cf. loh. 1, 29 10 *Ex. 12, 6 18 cf. I Cor. 10, 11 21 cf. Ex. 31,15 Leu. 23, 3 23 cf. Ex. 31, 17 25 Ioh. 8, 34 26 cf. Hebr. 4, 3. 7 29 *Ps. 94, 11 30 cf. Leu. 23, 15--16 ) [*]( 1 difiniunt /9 2 modi om.Vall. 3 quod seclusi 7 autem om.Vall. 13non s.l.β 14 conuertamus Engelbrecht 18 quo Vall. 21 de sabbato et flVall. 24 ds /3 dominus Vall. 26 peccatu {Ja.r. praecenti pa.c. 30 de quinquagesimo ab fiVall. )

361
ebdomadae VIIae, id est quinquagesimum diem, in quo primitiae offeruntur; quae denumeratio perfectionis plena per septenarium numerum et quinque decies et X quinquies. in hoc significari puto, ut per quinquagenarium, qui remissionem in se continet,(et) per karitatem, quae septiformi spiritu gratiae superueniente diffusa est in cordibus nostris, et quinque nostri corporis sensus legi dei subditos habeamus.