Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quos cum meo iure possim repercutere, magis eos blande leniterque alloquens ad agnitionem ueritatis uenire cupio, qui, cum radicum amaram corticem ruminare cupiunt, poma expuunt pulueremque auri mirantes formata metalla despiciunt, quia, etsi secundum litteram legis obseruari cuncta contendunt, uelamine posito super faciem Moysi spiritus ueritatis luce illuminari nequeunt.

quos, etsi ueritati non adquieuerint, hirci tamen more emissarii humero nostrae patientiae (portare uolumus) parati ad satisfactionem de ea, quae in nobis est, fide ad heremum suae perditionis et lauare postea uestimenta, ne contagione heretici sensus polluti remaneant.

Nos autem in initio huius opusculi exemplo Hieremiae docti euellere prius, destruere et postea plantare et aedificare proponimus de scripturis prius ostendere cupientes, quomodo hae feriae domini, quae praecipiuntur lege seruari, non umbra sed spiritali obseruantia celebrantur. et si qui inbecillitatis nostrae auctoritatem parui pendere uoluerint, prophetas audiant, qui prouido patrocinio prouidentes harum reprobationem euangelii tempore uoce aperta [*]( . 11 cf. II Cor. 3,13—16 13 cf. Leu. 16, 20.--26 14 cf. T Petro 3, 15 19 cf. Hier. 1, 10 ) [*](p = Vaticanus lat. 642 s. XI-XII. ) [*](in nomine di patris et filii et sps sci incipit disputatio sci ieronimi de sollempnitatib; pasche fJ ) [*](Hanc disputationem ex fJ primus inter epistulas Hieronymi ediditVallarsius, ceterum eant Hieronymi non esse ipse latetur) [*](3 alt. et om. Vall. 5 litt.] add. quid (exp.)(? 7 meo iure Vall. eo in se fi 9 amarum Vall. 11 quia] qui Vall. 13 hyrci fJ 14 portare uolumus addidi, om.fi 16 perdic. fJ 18 inicio β 24 reprobationum Vall. aperta uoce Vall. )

358
praedixerunt, immo in eis domino praeloquente: dies festos uestros et neomenias et sabbata odit anima mea.

et haec se dominus non mandasse pronuntiat, cum ipsum in lege haec praecepisse manifestum est. in quibus uerbis quid aliud ostenditur, (quam) quod cum Christo finis legis aduenerit, ea secundum litteram custodiri non mandauerit ? de sacrificiis autem per alium prophetam loquitur: non in sacrificiis tuis arguam te. holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper, non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos et reliqua usque aut sanguinem hircorum potabo.

quibus uerbis apostolus eodem spiritu repletus conueniens ait: nemo uos seducat in esca aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbati, quod est umbra futurorum et reliqua. quibus uerbis luculentissime declarat, (quod) in his siue diebus temporaliter siue escis carnalibus obseruatis nihil aliud quam uanissimam umbram et erroris seditionem inuenire poterit.

et dominus Iesus Ohristus in euangelio sabbatum soluere declarauit, cum paralytico praeceperat: tolle grabbatum tuum, quod lege prohibitum — uidelicet onera in sabbato portari — manifestum est. soluit et scenopegiam, quando dicebat: non ascendam ad diem festum hunc, ac si dixisset: in hac huius festiuitatis obseruantia honoris mei gloria non ascendet.