Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere, quae nullam morum disciplinam sequens, nullum uiuendi tenens ordinem non tam ratione ducitur, quam quodam impetu fertur. nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem [*]( 3 Ps. 100, 2 4 *Ps. 83, 12 ) [*]( 1 potest impl.] implorabit B ut] et evc1 a me esse tvc1 2 secure] seq. ras. 3-4 liti. B cum om.a 4 meae] tue a1 idem om. elf fraudabit Oee1-uit cet. 5 eos deus bonis vi1 bonis om.BO 6 inu. od. atque malit. tvc1 maxia 0; add. sunt c1 7 sunt sem. tc1 seminaria v a se] add. anima a se bl prop. anima i1 9 opere modo g uoto] uoce ex uoco B formidat il 10 et qui] qui et cl qui Oevz 11 nostr.] nomen tve1 abs. illud B illum Oza1 difiniunt e diffiniunt OzafbWc1 12 innoc. om.afb1 nec evcl,om.il uulli a ulli Og non ulli b1 noceat ap.c.m2 quo ecl desistat ap.c.m2 13 est uerum vi1 14 desinat B sin] si euaV ista om.eve\' 15 quod om.a 16 malum om.ec1 17 rursum leI occurrit evcl xpianum e un. part. iust. ec1 part. un. iust. vi1 18 iust. del. Hartel cui] cum v utrumque Btvc1 precipiatur v 19 debemus om.afb1 multitudinem vc1; add. debes s.l.m2a exempla] hominum malam (mala e) tvc1 20 quae] qui ec1, om.v nullam-sequens om.tvt? nulla i1 morum ç horum codd. tenet ec1, om.,1 21 tam om.B 22 uobis a illi om.tel sub om.B gentilium eve. )

336
uitam agunt et aliud professione, aliud conuersatione testantur atque, ut apostolus ait, deum confitentur se nosse, factis autem negant.

inter Christianum enim atque gentilem cum fides tum debet etiam uita distinguere et diuersam religionem per diuersa opera monstrare. noli, ait apostolus, iugum ducere cum infidelibus. quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele? qui autem consensus templo dei cum idolis?

Sit ergo inter nos atque illos maxima separatio. distinguatur\' certo discrimine error et ueritas. illi terrena sapiant, qui caelestia promissa non habent, illi breui huic se uitae totos implicent, qui aeterna nesciunt, illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant, illi seruiant uitiis, qui non sperant praemia futura uirtutum.