Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque malitiam, odium atque inuidiam, quae uel maxima uel sola semina sunt nocendi, Christiana a se anima propellat neque manu tantum aut lingua sed corde quoque custodiat innocentiam nec modo opere, sed uoto etiam nocere formidet. quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit.

multi nostrorum illud absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem nulli noceat, quod prodesse desistat. quod si uerum est, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si, cum potes adiuuare, non desinas; sin uero diuisa inter se ista atque distincta sunt aliudque est non nocere, quod semper potes, aliud prodesse, cum possis, aliud malum non facere, aliud operari bonum, illud tibi rursus occurrat non sufficere Christiano, si unam iustitiae partem impleat, cui utraque praecipitur.