Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Stoicorum quidem est peccatorum tollere differentiam et delicta omnia paria uindicare nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. nos uero, etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus, tamen satis prodesse ad cautionem dicimus etiam minima timere pro maximis.

tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus, nec cito ad maiora progreditur, qui etiam parua formidat. et sane nescio, an possimus leue aliquod peccatum dicere, quod in dei contemptum admittitur. estque ille prudentissimus, qui non tam considerat, quid iussum sit, quam illum, qui iusserit, nec quantitatem imperii, sed imperantis cogitat dignitatem.

Aedificanti itaque tibi spiritualem domum non super leuitatem arenae sed supra soliditatem petrae innocentiae inprimis fundamenta ponantur, supra quae facilius possis arduum culmen iustitiae erigere. maximam enim partem aequitatis impleuit, qui nulli nocuit, beatusque est, qui potest cum sancto Iob dicere: nulli nocui hominum; iuste uixi cum omnib u s.