Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

apostolicae doctrinae regula nec cum louiniano aequat continentiae opera nuptiarum nec cum Manicheo coniugia condemnat. ita uas electionis ac magister gentium inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut et remedium incontinentiae indulgeat et ad praemium prouocet continentiam. totusque in hac causa eius hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas aut certe ah utroque debitum commune soluatur. [*]( 9 *I Cor. 7,4 25 cf. Act. 9,15.11 Tim. 1,11 ) [*]( 1 magnum ec1 3 calentes i1 4 amore i1 quoque om.? 5 ac] et c1 6 seruari il hinc cl hoc i1 7 omnino om.tc1 8 niro mn.V i) non habet pot. e 10 et om.i1 ali. uir-sed om.cl sui corp. non habet e 13 casr. dom. v 14grata sit i1 si] et il 17praepatatum i1 18 a licitis] ab inlicitisv 19 amplius] magis cl 21 eum om.i1 quod. m. obicit forn. cl obicit ec1 23 reg. est v nec] ne i1 24 aequet i1 cum continentia op. nupt. v continentiam operi nuptialic1 nec] ne i1 26 et om.i1 innocentie v 28 eius] et t1 )

353

Sed ipsa iam apostoli uerba ponamus totamque hanc causam a sui principio retractemus. loquitur ad Corinthios: d e quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. et quamquam hic laudauerit castitatem, tamen, ne aliquibus uideatur prohibere coniugia, subiungit: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat (et unaquaeque suum uirum habeat). uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed uir, et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem.

ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo uideretur excludere castitatem, sequitur: nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et statim quasi recusat hoc, quod dixit, \'ad tempus\', ne non tam perpetuam quam temporalem et breuem continentiam docere uideatur. ait enim: propter incontinentiam uestram; hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

unde hoc, quod dixit, \'ad tempus\' docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa interualla temporum quasi exploratis continentiae suae uiribus sine periculo uterque promittant, quod semper est ab utroque seruandum. quid absolute uelit, manifeste dicit: uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum, id est in iugi ac perpetua castitate.