Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te uidelicet tantum hoc bonum absque consensu et pacto uiri seruare coepisse, cum huic apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac dumtaxat causa non modo uxorem uiro sed etiam uirum uxoris subiecit potestati. uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir potestatem non habet sui corporis, sed mulier.

tu uero quasi oblita foederis nuptialis pactique huius ac iuris immemor inconsulto uiro uouisti domino castitatem. sed periculose promittitur, quod adhuc in alterius potestate est, et nescio, quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum. multa iam per huiusce modi ignorantiam et audiuimus et uidimus scissa coniugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum. nam, dum una pars se etiam a licitis abstinet, altera ad illicita delapsa est.

et nescio, in tali causa quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille, qui repulsus a coniuge fornicatur, an illa, quae repellendo a se uirum eum fornicationi quodam modo obiecit. atque, ut super hac causa, quid ueritas habeat, agnoscas, pauca mihi de diuina auctoritate ponenda sunt.

apostolicae doctrinae regula nec cum louiniano aequat continentiae opera nuptiarum nec cum Manicheo coniugia condemnat. ita uas electionis ac magister gentium inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut et remedium incontinentiae indulgeat et ad praemium prouocet continentiam. totusque in hac causa eius hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas aut certe ah utroque debitum commune soluatur. [*]( 9 *I Cor. 7,4 25 cf. Act. 9,15.11 Tim. 1,11 ) [*]( 1 magnum ec1 3 calentes i1 4 amore i1 quoque om.? 5 ac] et c1 6 seruari il hinc cl hoc i1 7 omnino om.tc1 8 niro mn.V i) non habet pot. e 10 et om.i1 ali. uir-sed om.cl sui corp. non habet e 13 casr. dom. v 14grata sit i1 si] et il 17praepatatum i1 18 a licitis] ab inlicitisv 19 amplius] magis cl 21 eum om.i1 quod. m. obicit forn. cl obicit ec1 23 reg. est v nec] ne i1 24 aequet i1 cum continentia op. nupt. v continentiam operi nuptialic1 nec] ne i1 26 et om.i1 innocentie v 28 eius] et t1 )

353

Sed ipsa iam apostoli uerba ponamus totamque hanc causam a sui principio retractemus. loquitur ad Corinthios: d e quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere. et quamquam hic laudauerit castitatem, tamen, ne aliquibus uideatur prohibere coniugia, subiungit: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat (et unaquaeque suum uirum habeat). uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed uir, et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem.

ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo uideretur excludere castitatem, sequitur: nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et statim quasi recusat hoc, quod dixit, \'ad tempus\', ne non tam perpetuam quam temporalem et breuem continentiam docere uideatur. ait enim: propter incontinentiam uestram; hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.