Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Familiam tuam ita rege et confoue, ut te matrem magis tuorum quam dominam uideri uelis, a quibus benignitate potius quam seueritate exige reuerentiam. fidelius et gratius semper obsequium est, quod ah amore, quam quod a metu accipitur. praecipue autem in coniugio uenerabili atque immaculato apostolicae regulae ordo teneatur.

Seruetur in primis uiro auctoritas sua totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. tu dominum illum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraueris. caput enim, ut ait apostolus, mulieris est uir; nec aliunde magis reliquum corpus ornatur quam ex capitis dignitate.