Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ita habeto domus sollicitudinem, ut aliquam tamen uacationem animae tribuas. eligatur tibi oportunus et aliquantulum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu uelut in portum quasi ex multa tempestate curarum te recipias et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas.

tantum ibi sit diuinae lectionis studium, tam crebrae orationum uices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac uacatione compenses. nec hoc ideo dicimus, quo 15 retrahamus a tuis; immo id agimus, ut ibi discas ibique mediteris, qualem tuis te praebere debeas.

Familiam tuam ita rege et confoue, ut te matrem magis tuorum quam dominam uideri uelis, a quibus benignitate potius quam seueritate exige reuerentiam. fidelius et gratius semper obsequium est, quod ah amore, quam quod a metu accipitur. praecipue autem in coniugio uenerabili atque immaculato apostolicae regulae ordo teneatur.

Seruetur in primis uiro auctoritas sua totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. tu dominum illum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraueris. caput enim, ut ait apostolus, mulieris est uir; nec aliunde magis reliquum corpus ornatur quam ex capitis dignitate.