Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nihil habeas humilitate praestantius nihilque amabilius; haec est enim praecipua conseruatrix et quasi custos quaedam uirtutum omnium. nihil est, quod nos ita et hominibus gratos et deo faciat, quam si uitae merito magni, humilitate infimi simus. propter quod scriptura dicit: quanto magnus e s, tanto te humilia, e t coram deo inuenies gratiam et deus loquitur per prophetam: super quem alium requiescam nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?

uerum tu eam humilitatem sequere, non quae ostenditur atque simulatur gestu corporis aut fracta uoce uerborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. aliud est enim uirtutem habere, aliud uirtutis similitudinem; aliud est rerum umbram sequi, aliud ueritatem. multo illa deformior est [*](5 cf. Eph. 2, 22 !» 1 Cor. 3. 17 16 *Krcli. 3, 20 1* *Ksai. 66. 2 ) [*]( 1 placita e1 2 animus tuus il nt mitis ac i1 mitis] mentis k1 3 aut au. inf. om.t-tc1 5 nih. den. pulchr. om.evc1 (5 quam O quae t1 7 distincta omi.v 8 ideo] unde 0 tompla i1 tem|)li a il quis autem c1 12 nihilque] nihil i1 13 obseruatrix evi1c1 omn. uirt. Oa1 14 nihilquo eivV et■ hom. ita H pr. et] ab i1 15 magnae humilitatis evi1 16 tanto um. BOevi1c1 humilia tc in onmibus Bevai1b1c1 17 dominus criV 1sper]ad b1 20 sermones meos e/V uprumtiimen eam i1 uerum tamen C uernmptamen cl ueram tamen v 21 atque] aut c1 fracta—affectu] fractura b1 22 pr. aliud—simil. om.v enim est B()a 23 ali. aliud] add. enim t1 24 umbras ciV1 uitatem i1 uirtutem Bb1, aa.e.mi def. illa g est om.O . ,. )

347
superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. nescio quo enim modo turpiora sunt uitia, cum uirtutum specie celantur.

Nulli te umquam de generis nobilitate praeponas nec obscuriores quasque et humiliore loco natas te inferiores putes. nescit religio nostra personas nec condiciones hominum sed animos inspicit, seruum et nobilem de moribus pronuntiat. sola apud deum libertas est non seruire peccatis, summa apud eum nobilitas clarum esse uirtutibus. quid apud deum in uiris nobilius Petro ?

quid in feminis beata Maria illustrius, quae fabri sponsa describitur ? sed illi piscatori et pauperi caelestis regni a Christo creduntur claues, haec sponsa fabri illius meruit esse mater, a quo ipsae claues datae sunt. elegit enim deus ignobilia et contemptibilia huius mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret.