Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et beatus Dauid diuersas innocentiae species iustitiaeque dinumerans de hac quoque uirtute non tacuit dicendo: et obprobrium non accepit aduersus proximos suos, propter quod ipse non solum aduersatur, sed etiam persequitur detrahentem. ait enim: detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar.

est sane hoc uitium, quod uel in primis extingui debeat et ab his, qui se sancte instituere uolunt, prorsus excludi. nihil enim tam inquietat animam, nihil est, quod ita mobilem mentem ac leuem faciat quam facile totum credere et obtrectatorum uerba temerario assensu mentis sequi. hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur.