Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si igitur odio atque inuidia possidemur, si cupiditati et auaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus, per spatiosam uiam incedimus; habemus enim ad haec comitem multitudinem et late similium stipamur agminibus. si iracundiae libidinem explere uolumus, si iniuriam uindicare, si maledicenti maledicimus et aduersum inimicum inimico animo sumus, aeque cum plurimis ferimur. si uel adulamur ipsi uel adulantem libenter audimus, si uero gratiam (non) impendimus et magis offendere timemus animos hominum quam non ex animo loqui, de multorum item uia sumus.

tot nostri socii, quot extranei ueritatis. at e contrario, si ab his omnibus uitiis extranei sumus, si purum ac liberum praesentamus animum et omni cupiditate calcata solis studemus diuites esse uirtutibus, per angustam uiam nitimur. conuersatio enim ista paucorum est estque perrarum atque difficile idoneos itineris I comites reperire. quin etiam multi hac ire se simulant et per diuersa errorum diuerticula ad uiam multitudinis reuertuntur. adeo timendum est, ne, quos duces recti huius itineris habere nos credimus, eos comites habeamus erroris.