Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Duas certe conuersationis uias et distincta in diuersum itinera uiuendi in euangelio saluator ostendit: quam, inquit, spatiosa uia, quae ducit ad mortem, et multi sunt, qui intrant per eam, et rursum: quam arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam.

uide, quanta inter has uias separatio sit quantumque discrimen. illa ad uitam, haec tendit ad mortem, illa celebratur et teritur a multis, haec uix inuenitur a paucis; illa enim uitiis per consuetudinem quasi decliuior ac mollior et uelut quibusdam amoena floribus uoluptatum facile ad se rapit commeantem multitudinem, haec uero insueto calle uirtutum tristior atque horridior ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est quam utilitas mansionis. asperam enim nobis et insuauem uirtutum uiam nimia effecit consuetudo uitiorum, quae si in partem alteram transferatur, inueniet, sicut scriptura dicit, semitas iustitiae leues.

ponamus ergo iam rationem uitae nostrae et, per quam potissimum gradiamur uiam, conscientia teste discamus. omne enim, quod agimus, omne, quod loquimur, aut de lata aut de angusta uia est. si cum paucis angustum iter et subtilem quandam semitam inuenimusad uitam tendimus; sin uero multorum comitamur uiam, secundum domini sententiam imus ad mortem. [*]( 2 *Matth. 7, 13 4 *Matth. 7,14 15 *Prou. 2, 20 ) [*]( 1 conuersionis U diuerso euc1 2 itinere cl salu. in eu. i1 ost. dicens Cvc1 inquit] lata (laeta c1) et ec1 3 uia est el 5 uia] uia et angusta est vi1 et angusta uia est ec1 6 inueJúant al separacio inter has uias B 7 que om.ejic1 uitam] mortem il haec] ista ev istam c1 ad mortem tendit evc1 mortem] uitam i1 8 celebr. a pluribus cvc1 teritur] tenetur evc1 9 uitiis] add. quasi BOzaa1 procliuior v 10 commeantium evilè 12 horr. uidetur evc1 tantum ab his a diligitur tvc1 18 enim om. cl nobis om. Bab1 14 suauem B efficit a facit eva\\;l uit. cons. ev 15 non transferatur ev transferas i\' inueniat ab1 inuenies i1 inuenietur ec1 16 semita euc1 semitam i1 leuis evc1 lenem i1 iam ergo e rat. iam i1 rationes όJ 17 et om.ec1 quam] quod Bp.c. potissime a1 uiam] iter B 18 discimus euc1 enim om.eel quodcumque evc1 omne quod-lata om.c1 omne quod loquimur om.e 19 si vi1, a\'a.c. 21 comit.] comitum imus Lebrun comitum comitamur Hartel ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hiiberg ) [*]( 22 )

338