Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iaces itaque aduolutus genibus meis: \'heminam\', ut tuis uerbis utar, \'sanguinis\' deprecaris et — o te miserum — neglecto iudicio dei me tantum quasi uindicem times. ignoui, fateor; quid enim tibi aliud possem facere Christianus? hortatus sum, ut ageres paenitentiam et in cilicio et cinere uolutareris, ut solitudinem peteres, ut uiueres in monasterio, ut dei misericordiam iugibus lacrimis inpetrares.

at tu, bonae spei columen, excetrae stimulis inflammatus factus es mihi in arcum peruersum et contra me conuiciorum sagittas iacis. inimicus tibi factus sum uera dicens. non doleo de maledictis — quis enim nesciat nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? — hoc plango, quod te ipse non plangis, quod non sentis esse te mortuum, quod quasi gladiator paratus Libitinae in proprium funus [*](6 heminam sanguinis] cf. Theodorum philosophum ap. Senecam de tranquill. animi 14, 3 10 cf. Matth. 11, 21; Luc. 10, 13 13 cf. Ps. 77, 57 ) [*]( 1 potuisse] add. credendum in mg. m2B in] add. ex (eras.) K te nutritum] ministrum te B 2 in om.J hisdem OaEKJDW eisdem Cg iures GaK, A (ex uiris) iuris D 3 numquam om.GaAD 4 te s.l.m2B redarguit GaG habeo GaAD interim] igitur GaAD 5 lucrum om..! iungere J 6 pedibus J eminam Ga aeminam KT et minam DC de h(i s.l.)emina J de ge(r s.l. add. m2)mi*(supr. ras. na mut. in ne m2) A et heminam g 7 utar] loquar JB deprecaris om.C o eras. G, om.J te ex re m2E misero Ea.c.m2 8 aliud possum tibi Cg 9 possim Z possum ADC posset J xpianum ADC ageris ex egeris K 10 pr. et] ut A in cinere et cilicio EWB cilicio et in cinere GaAD in cinere et in cilicio GK uolutareris] paeniteris J peteris ADa.c. 11 uenires C tuearis ex tueris m2A monasterium C inpetraris K implorares C 12 ad GaK excetere (excitare p.c.m2)J screte Ga, D (inter s et c spat. unius litt.) secrette ex scrette m2A sorectae C 13 est AD contra] secundum J me conu.] meam (am exp.) uitiorum A 14 iactas ADC (Ga?) factus sum tibi \'P tibi om.AD (Ga?) sum] es J dolebo g 15 nesciet AD 16 pr. te] tu AD (Ga ?) t (eras.) non s. esse te moriturum J non s. te esse moriturum B non te s. esse mortuum KłJ1 te non s. esse (eras.A, om.DC) mortuum GaADC 17 libitinae Ga, G (ne s. nae m2) libidinae (a del.) E libidine (-ni m2.J) cet. ) [*]( 21* )

324
ornaris. amiciris linteis, digitos anulis oneras, dentes puluere teris; raros in rubenti caluaria digeris capillos, taurina ceruix toris adipeis intumescens nec, quia fracta est, inclinatur.

super haec unguentiF flagras, mutas balneas et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas nitidus et politus amator incedis. facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. conuertere, miser, ad dominum, ut ad te dominus conuertatur; age paenitentiam, ut et ille agat paenitentiam super omnibus, quae locutus est, malis, ut faceret tibi.