Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam uirgo quam uidua, quae deo se uouerint et saeculo renuntiantes omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum non intecto postea contra apostoli uoluntatem incessurae capite sed ligato pariter ac uelato. nec hoc quisquam praeter tondentes nouit et tonsas, nisi quod, quia ab omnibus fit, paene scitur ab omnibus. hoc autem duplicem ob causam de consuetudine uersum est in naturam, uel quia lauacra non adeunt uel quia oleum nec capite nec ore norunt, ne paruis animalibus, quae inter incultum crinem gigni solent, et concretis sordibus obruantur.

Uideamus igitur, tu, uir bone, inter ista quid feceris. futuro matrimonio in spelunca illa uenerabili quasi quosdam obsides accipis capillos, sudariola infelicis et cingulum, dotale pignus, reportas, iuras ei te nullam similiter amaturum. deinde curris ad pastorum locum et angelorum desuper strepitu concinente in eadem uerba testaris. nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexus sis. totum quidem de te credi potest, sed ueneratio praesepis et campi non me sinunt plus credere quam te uoluntate tantum et animo corruisse. miser!

nonne, quando in spelunca cum uirgine stare coepisti, caligauerunt oculi, lingua torpuit, conciderunt [*](4 cf. I Cor. 11, 5—15 ) [*]( 1 est s.l.m2A egypti DB aegipti (ex-pto) K aegyptiis A siriae KVB svriis AD 2 qui Ii se deo KADCT uouerit Ja.c.ni2 uoberi(n s.l.)t G renunciat e.(-ciantes J 3 diJicias Kp.c.m2D delitias W conculcarent C concalcarit J 4 desecundum Aa.c.m2D desecando C intectu J intexto K\'P contta] secundum JB uol. ap. J 5 incessura KHJ noc] sed nec KT ne E «[uispiam KADC\'lI. 6 tnndentes AJD umnibus] hominibus Aa.c.D 7 poene AD nescitui EBa.c.,AD 8 pr. uel] ut J lauacrum ADC 9 ne EB, A extra in. m2, om.Aa.c.m2 DC nec cet. a jjaruis ADCB 10 cultum KVJ cutem et ADC, om.J et om.J obruantur E op(b J)pnmantur cef. 11 inter ista tu uir bone B quid p.l\' quod mZA. futura J 13 infecis Ka.c.mi iu- fieislJI reportans JB deportas KADΨ 14 iurans J teom.J amaturam KJCW 15 stfep. des. G strepitu s.l.B (posfea eadem mcmu del.) cuncinnente J concinente choro B 16 in osc. rueiis] inosculaueris KC, Ψa.c.m2 mens /J quod eras. B 17 amplexatus sis ? amplexis C quidem] quis V 18 campi] loci c tantum et] et tanto et (eras.) J 19 miser] miror KW nonne om..] 20 caJiginauerunt K oculi tui KADCΨΒ ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilberg. ) [*]( 21 )

322
brachia, pectus intremuit, nutauit incessus? post apostoli Petri basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est, post crucis et resurrectionis et ascensionis dominicae sacramenta, in quibus rursum in monasterio se uicturam spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturum, quem Christo messuerat in spelunca?

deinde a uesperi usque mane fenestrae illius adsides et, quia propter altitudinem haerere uobis comminus non licebat, per funiculum uel accipis aliquid uel remittis. uide, quanta diligentia dominae fuerit, ut numquam uirginem nisi in ecclesia uideris et, cum talem uterque uestrum habuerit uoluntatem, nisi per fenestram nocte facultas uobis non fuerit conloquendi.

oriebatur tibi, ut postea didici, sol inuito. exsanguis, marcidulus et pallidus, ut suspicione omni careres, euangelium Christi quasi diaconus lectitabas. nos pallorem ieiunii putabamus et exsangue os contra institutum ac morem tuum quasi confectum uigiliis mirabamur. iam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur, iam iter dispositum, decreta nauigia, condicta dies, fuga animo perpetrata — et ecce angelus, ille cubiculi Mariae ianitor, cunarum domini custos et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit.

0 funestos oculos meos!s o diem illam omni maledictione dignissimam, in qua epistulas tuas, quas huc usque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines! quae blanditiae! quanta de condicto stupro exultatio! hocine diaconum non dicam [*]( 1 bracchia K mutauit C 2 cruces Ga.c. xpi A 3 in mon. rursum se KIJI rursum (suaum AC) se in mon. ADC rursusG 4 sponderat J crimen KJCW accepere K accipere et AD 5 dormituram ADCIJI, Jp.e. Ba.e.m2-rae g quam ADC, Ba.c.m2 quae se Jp.c. miscuerat J 6 uesperi E- re eet. adsedes K adsedis J ad(s B)sidens ADB 7 nobis C 8 uel aliquid .7 remittes K uide] add. uel J domini GaKADCT ; hac incvpii alt. tragm. in Ga fuerat Ga 9 numquam] aid. domi GaADC uideres EAp.c.m2\', Kf fueris Ba.e. tale J 10 noctem C 11 nobis s.l.rec.m.E fuit J 12 sol] solus A (us exp.) D inuito et G exanguis GC et sanguis GaB marcidulus EGJB marcidus cet. et EGJB, Ks.l.m2, om. cet. omnino careris E 13 pallore J 14 exangue GDC exsanguis Ba.c. contra] secundum J 15 mirabantur Aa.c.C 16 deponeris Aa.c.m2D deponereris KIJI misera KIJI mi D inter (n eras.) G non C 17 praeparata EJ pertractata GaADC angeli D illi J 18 infanti J, Da.c. 20 dies .7 illa J illum g 21 dignissima J dignissimum g epist. illas tuas Cg 221egi]odd. 0 E . turpidines AJ blandit(c 4)ies GaAD 23 de condietuG decet dicto Aa.c.m2D hoccine (alt. c eras.) J hoc in G hocne GaADCB haeccine 5 )

323
loqui sed scire potuisse! ubi, miser, ista didicisti, qui in ecclesia te nutritum esse iactabas ? nisi quod in isdem epistulis iuras te numquam pudicum, numquam fuisse diaconum. si negare uolueris, manus tua te redarguet, ipsi apices proclamabunt. habeto interim lucrum sceleris: non possum tibi ingerere, quae scripsisti..

Iaces itaque aduolutus genibus meis: \'heminam\', ut tuis uerbis utar, \'sanguinis\' deprecaris et — o te miserum — neglecto iudicio dei me tantum quasi uindicem times. ignoui, fateor; quid enim tibi aliud possem facere Christianus? hortatus sum, ut ageres paenitentiam et in cilicio et cinere uolutareris, ut solitudinem peteres, ut uiueres in monasterio, ut dei misericordiam iugibus lacrimis inpetrares.