Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nonne tibi uidetur de te omnis psalmus esse conpositus? uegeto quippe es corpore et nouus antichristi apostolus, cum in una notus fueris ciuitate et transgredieris ad aliam, non indiges sumptibus, non plaga forti percuteris et cum hominibus, qui non sunt ut tuinrationabilia iumenta, corripi non mereris. propterea elatus es in superbiam et uestimentum tuum est facta luxuria et quasi ex aruina pingui et quodam adipe eructans uerba mortifera non te -respicis esse moriturum nec umquam post expletam libidinem paenitentia remorderis.

transisti in affectum cordis et, ne tibi solus uidearis errare, simulas nefanda de seruis dei nesciens, quod iniquitatem in altum loquaris et ponas in caelum os tuum. nec mirum, si a te qualescumque serui domini blasphementur, cum patrem familias Beelzebul uocauerint patres tui. non est discipulus super magistrum nec seruus super domin u m. si illi in uiridi ligno tanta fecerunt, tu in me, ligno arido, [*](8 cf. Ps. 48, 13. 21 10 cf. Ps. 72, 7 12 cf. Ps. 72, 7 13 cf. Ps. 72, 8-9 15 cf. Matth. 10, 25 16 *Matth. 10,24 18 cf. Luc. 23, 31 ) [*]( 1 mala-2 sunt om.Ga mala] nequitia J iniquitate D excelso rjJB, Ap.c.m2 \' loquuti rjK 2 caelo J, \'Pa.c. 3 pertransiuit GaGJ pertransiet rj transiuit B pertransiit cet. 4 de te] et de C, om.D psalmus iste B iste psalmus g esse om.B 5 uegito rjKW es om.D antexpi Erja.c.m2,G 6 ciu. not. fueris B et om. codd. praeter GaADCB transgrederis EGKW, Bp.c.m2 alia KW 7 sumtibus GaG percutieris rj cum-illm. om.1] 8 ut tu in ras. m2B; add. uelut g eripi 1] mireris C 9 es om.r\\ superbia AC tuum] tibi J est del. m2B, om.ADC facta] foeta uel faeta D feta A fetat ex feta m2B luxoria ErjJDW, Aa.c.m2 10 aruina] sagina (a s.l.) ruina G eructuans KW eructas J ructans G 11 post] hic desinit prius tragm. in Ga post bis E (corr.) potest G examplatam Aa.c.DC examplicatam Ap.c. 12 penitentiam D remordens G affectu Grj solus tibi J 13 uidereris ex uideris m2A uidiris C errasse (pr. r s.l.m2A) ADC de seru. dei nef. B 14 inponas J 15 dei g blasphemantur J, \'Pa.e. 16 beelzebul E belzebul r\\a.c.m2K beelzebuG belzebub r)p.c.m2 beezebub D beelzebub cet. uocauerunt AD uocauer B 17 supra C supra C dom. suum rjADC 18 si om.1] illi om.G ligno uiridi G in me in G arido ligno ADC )

316
quid facturus es ?

tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium de choro tuo loquitur: dixerunt: uanus est, qui seruit d.e o. et quid plus? quia custodiuimus mandata eius et quoniam iuimus supplicantes ante faciem domini omnipotentis. et nunc nos beatos dicimus alienos. reaedificantur omnes, qui faciunt iniqua. aduersati sunt deo et salui facti sunt.

quibus postea diem iudicii dominus comminans et, quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians ait: et conuertimini et u i debitis, quid sit inter iustum et iniustum et inter . seruientem deo et non seruientem.