Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed forte blandiris tibi, quod a tali episcopo diaconus ordinatus es. iam et supra dixi nec patrem pro filio nec filium pro parente puniri. anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. et Samuhel habuit filios, qui recesserunt a timore dei et abierunt post auaritiam et iniquitatem. etHeli sacerdos sanctus fuit, sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum uolumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo dei et in similitudinem tui inpudenter sibi dei ministerium uindicabant.

unde et locus [*]( 1 cf. Num. 25, 6-8 2 cf. II Reg. 13, 14 3 cf. II Reg. 15,1—19, 4 4 cf. III Reg. c. 21 5 cf. Onom. s. p. 28, 11; (39, 1); 51, 11 G cf: III Reg. 21, 17-24 7 cf. III Reg. 21, 27 8 *IJl Reg. 21, 29 13 Ezech. 18, 4 14 cf. I Reg. 8, 1-5 15 cf. I Reg. 2, 12-17, 22-25; 3,13 18 cf. I Reg. 4, 11. ) [*]( \'1 madianitidae K madiam(m eras.)nitide E madianite DC mazyanite A fornicantem (m del.) E seromaste KW seru asta J seroaste D sero asta A seiromaste Cg postquam] plus quam ADB 2 tamar Aa.c.m2B fratrem C et om.IPF uersus es G in s.l.J abessalom E absalom C absalon J abes- salon cet. 3 eum cupis ADC te om.B pr. et EGB, om. cet. rebellante A reuelante D :4 contra] secundum J nabute (-te B) ADB nabuthei J iezrahel (i, z, r, a in ras. m2) B israhel ADC 5 quam in] et ADC ortum Aa.c.m2.JDPB ortus C uoluntatum KCW uoluntatem Aa.c.m2D et] in As.l.m2D quae in C, oni.Aa.c.m2i; olera (ex-re K) KCWB, Aa.c.m2 opera J conuestisti G 6 de eras. J te om..! poscunt JB reposcit g elias C 7 nuncians ex nunciatis B incurbare GJD, Aa,c.m2 saccho (h exp.) E 8 et de te pot. dic. deus ADC 9 fuerit achab C achab fuerit AD achab s.l.B acab E 11 blandiaris J 12 et] ut KADCF, om.J superius ADC pr. pro i.l.J 13 parente EKW patrem G patre cet. punire AWa.c., C 14 mor.] punietur J samuel GKCWB 15 habierunt DC 16 uoluminibus AD 18 mynisterium dei A dei om.G )

327
. tabernaculi ipse subuersus est et propter uitia sacerdotum dei sanctuarium destitutum. quamquam et ipse Heli, dum est nimium lenis in filios, offendit deum; tantumque abest te episcopi tui iustitia liberari, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens ὀπισϑοτόνω̩ pereat insanabili. si Ozas leuites arcam domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare uoluit et percussus est, quid de te futurum putas, qui stantem aream domini praecipitare conatus es ?

quanto episcopus, qui te ordinauit, probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. solemus mala domus nostrae scire nouissimi ac liberorum et coniugum uitia uicinis cantantibus ignorare. nouerat te omnis Italia, uniuersi ante altare Christi stare ingemescebant. nec tu tam callidus eras, ut prudenter tua uitia celares. sic exaestuabas, sic subantem te et lasciuientem huc atque illuc rapiebat uoluptas, ut quasi quosdam triumphos palmamque uitiorum de expletis libidinibus subleuares.

Denique inter gladios barbari et barbari mariti et mariti potentis excubias inpudicitiae flamma te rapuit. non timuisti in illa domo adulterium facere, in qua sine iudice laesus uir se poterat ulcisci. duceris ad hortulos, ad suburbana pertraheris, tam libere [*]( 2 cf. I Reg. 3, 11-14 4 of. T Reg. 4,18 5 cf. II Reg. 6, 6-8 ) [*]( 1 et propter uit. sac.] sac. et post uit. IiW et om. J dei] xpi KJWB 2 sanct. om.KłJf destitum Aa.c.D; add. est ADC heli ipse B ipse om.J eli Aa.c.m2D dum] seq. ras. 2 litt. J est—3 te om.J nimium om.WP 3 abest] habet ADC te abest W te] ut te ualeat ç, om.GJB tui] add. putas s.l.m2J 4 liberare ADCW 5 oniai). om. AJDC, uarie scribunt cet. insanabilis si Ep.c.m2 insanabilis KAD*F, Ja.c.Ba.c.m2 insanabili C ozias GJD ozyas AC archam B 6 et om.G 7 archam AB 8 quanto magis g ord.] ordinatus est J 9 est ex es m2A amplius tu B tu om.J quia (a eras.) A quid D hom.] honorem W 10 malas J nostras J 11 canentibus ADC omnes Ea.c.m2A 12 te stare ante altare xpi stare C (Gm. alt. stare ?) ingemisc. KDW, Ap.c.m2 calidus Aa.c.m2D 13 uitia tua W celaris KD, Aa.c.m2 exaestuabus EG aestuabus eet. sudantem Ka.c.Ap.c.m2lF su*antem (b eras. et air, ras. m2) B blandientem (entem s.l.) J 14 te s.l.m2J uoluntas KDΨ ut ex et m2E 15 palmaque KłJf; add. inter gladios (exp.) K de expl. lib. subl.] ageres de expletis C de om../ 4iuid. E, om.C subleuaris KD, om.AC 17 et barbari om..! 1spotentes łJfa.c.B, om..\' flamma] flammatae (tae eras.) E 20 ortulos ADB ad suborbana D, om.AC )

328
et insane agis, ut absente marito uxorem te putes habere, non adulteram.

inde per quosdam cuniculos, dum ilia tenetur, erumpis, Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones et ad primum mariti nuntium, quod nouus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, nauigio te credis in tuto. tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. uenis utcumque Syriam, inde te Hierosolymam uelle transcendere et seruiturum domino polliceris.

quis non susciperet eum, qui se monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas et episcopi tui commendaticias ad ceteros sacerdotes epistulas legens? at tu, infelix, transfigurabas te in angelum lucis et minister satanae ministrum iustitiae ministrum. sub uestitu ouium latebas lupus et post adulterium hominis adulter Christi esse cupiebas.

Haec idcirco, ut totam tibi scaenam operum tuorum quasi in breui depingerem tabella et gesta tua ante oculos ponerem, ne misericordiam domini nimiamque clementiam materiam aestimes delictorum rursum crucifigens tibimet ipsi filium dei et ostentui habens et non legens illis, quod sequitur: terra enim uenientem saepe super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a deo; proferens autem spinas et tribulos reproba est et [*](10 cf. II Cor. 11, 14—15 12 cf. Matth. 7, 15 18 *Hebr. 6,7—8 ) [*]( 1 et insane te ADC te (eras.) et insane J sane E 2 unde KADOP 3 comam J occultius J habitas W 4 quo KIJI annibal KADV 5 discendisset JIJI nauigium KW in tuto (haec s.l.m2) in tanto K tuto] tanto A (-tu m2) D&F tantae A (tuae m2) D fugae] fuga et Gp.c. celer.] add. necessitas J 6 terram J uenis EG uenisti cet. siriam W siria D in Syriam 5 7 uelle hierosolymam (hieru- D hyero- J hyerosolimam A hierosolimam VI ierosolymam C iherosolimam B) codd. praeter EG 8 pollicebaris R mon. se C se futurum mon. EGJ futurum se mon. B 9 tragedias (lB et om.AD 10 at] ad K ac J autem ADC 11 minister] ministram KAJDCΨ sathanae B semi- nabus Rtp 12 hominum B 13 Christi om.J 14 et haec AC idcirco] add. retuli CIJI dixi J quas D 15 tabella pingerem J pingerem JB oculos tuos Cg 16 nimiamque] in misericordiam (misericordem m2) quae (a exp.) A extimesG existimes ; 17 temet ipsi Aa.c.m2DC 19 se om.KADW uiuefts Aa.c.m2DC generat J 21 accipiens .7 domino ADC 22spinas om.K reprobata C est om..! maledictioni AJDCB)

329
maledicto proxima, cuius consummatio in conbustionem.