Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed forte blandiris tibi, quod a tali episcopo diaconus ordinatus es. iam et supra dixi nec patrem pro filio nec filium pro parente puniri. anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. et Samuhel habuit filios, qui recesserunt a timore dei et abierunt post auaritiam et iniquitatem. etHeli sacerdos sanctus fuit, sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum uolumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo dei et in similitudinem tui inpudenter sibi dei ministerium uindicabant.

unde et locus [*]( 1 cf. Num. 25, 6-8 2 cf. II Reg. 13, 14 3 cf. II Reg. 15,1—19, 4 4 cf. III Reg. c. 21 5 cf. Onom. s. p. 28, 11; (39, 1); 51, 11 G cf: III Reg. 21, 17-24 7 cf. III Reg. 21, 27 8 *IJl Reg. 21, 29 13 Ezech. 18, 4 14 cf. I Reg. 8, 1-5 15 cf. I Reg. 2, 12-17, 22-25; 3,13 18 cf. I Reg. 4, 11. ) [*]( \'1 madianitidae K madiam(m eras.)nitide E madianite DC mazyanite A fornicantem (m del.) E seromaste KW seru asta J seroaste D sero asta A seiromaste Cg postquam] plus quam ADB 2 tamar Aa.c.m2B fratrem C et om.IPF uersus es G in s.l.J abessalom E absalom C absalon J abes- salon cet. 3 eum cupis ADC te om.B pr. et EGB, om. cet. rebellante A reuelante D :4 contra] secundum J nabute (-te B) ADB nabuthei J iezrahel (i, z, r, a in ras. m2) B israhel ADC 5 quam in] et ADC ortum Aa.c.m2.JDPB ortus C uoluntatum KCW uoluntatem Aa.c.m2D et] in As.l.m2D quae in C, oni.Aa.c.m2i; olera (ex-re K) KCWB, Aa.c.m2 opera J conuestisti G 6 de eras. J te om..! poscunt JB reposcit g elias C 7 nuncians ex nunciatis B incurbare GJD, Aa,c.m2 saccho (h exp.) E 8 et de te pot. dic. deus ADC 9 fuerit achab C achab fuerit AD achab s.l.B acab E 11 blandiaris J 12 et] ut KADCF, om.J superius ADC pr. pro i.l.J 13 parente EKW patrem G patre cet. punire AWa.c., C 14 mor.] punietur J samuel GKCWB 15 habierunt DC 16 uoluminibus AD 18 mynisterium dei A dei om.G )

327
. tabernaculi ipse subuersus est et propter uitia sacerdotum dei sanctuarium destitutum. quamquam et ipse Heli, dum est nimium lenis in filios, offendit deum; tantumque abest te episcopi tui iustitia liberari, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens ὀπισϑοτόνω̩ pereat insanabili. si Ozas leuites arcam domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare uoluit et percussus est, quid de te futurum putas, qui stantem aream domini praecipitare conatus es ?

quanto episcopus, qui te ordinauit, probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. solemus mala domus nostrae scire nouissimi ac liberorum et coniugum uitia uicinis cantantibus ignorare. nouerat te omnis Italia, uniuersi ante altare Christi stare ingemescebant. nec tu tam callidus eras, ut prudenter tua uitia celares. sic exaestuabas, sic subantem te et lasciuientem huc atque illuc rapiebat uoluptas, ut quasi quosdam triumphos palmamque uitiorum de expletis libidinibus subleuares.