Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed forte blandiris tibi, quod a tali episcopo diaconus ordinatus es. iam et supra dixi nec patrem pro filio nec filium pro parente puniri. anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. et Samuhel habuit filios, qui recesserunt a timore dei et abierunt post auaritiam et iniquitatem. etHeli sacerdos sanctus fuit, sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum uolumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo dei et in similitudinem tui inpudenter sibi dei ministerium uindicabant.