Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Inprobari enim abs te eos, qui adfirmant omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam pertulisti, sed qua ratione quibusue diuinarum scripturarum testimoniis id falsum esse monstraueris, quia tuae litterae non continent, ignoramus.

deinde, quid ipse pro isto, quod inprobas, teneas, legenti mihi epistulam tuam, et quam fratribus antea Caesariensibus et quam mihi nuperrime direxisti, non euidenter apparet, nisi quod uideo te credere, sicut scribis, \'deum fecisse homines et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore.\' hoc sane ita uerum est, ut dubitare hinc nullus debeat.

sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas deus, quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde — et si ita est, quidnam illud sit — an omnino de nihilo. nam illud Origenis et Priscilliani uel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis uitae prioris terrena atque mortalia contrudantur\' in corpora, absit, ut sentias. huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas dicens Esau et Iacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni seu mali. igitur non ex toto sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; [*]( 4.22 ex Optati Mileu. epist. ad Augustinum 31 cf. Roro. 9, 11 ) [*]( 17 protulisti g 19 continent quid ignoramus g 20 legentiq; (?) Goa.r. 21 Caesareensibus g 30 contrudantur Tallarsius contradantur Go in (non an, ut Besselius adtirmat) Go 32 seu] uel g 33 sen sententia Go )

299
assertio uero eius, id est unde doceatur uerum esse, quod sentis, nos penitus latet.