Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed rursus, cum dicis \'te nouellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere et conuertere homines in meliorem partem ob defunctorum iniuriam formidasse\', quid das intellegi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere nouello rudique doctori adquiescere recusabant? qua in re de illis interim taceo, tuam uero assertionem, quam dicis esse ueritate plenissimam, uehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam sed eius assertionem.

Inprobari enim abs te eos, qui adfirmant omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam pertulisti, sed qua ratione quibusue diuinarum scripturarum testimoniis id falsum esse monstraueris, quia tuae litterae non continent, ignoramus.

deinde, quid ipse pro isto, quod inprobas, teneas, legenti mihi epistulam tuam, et quam fratribus antea Caesariensibus et quam mihi nuperrime direxisti, non euidenter apparet, nisi quod uideo te credere, sicut scribis, \'deum fecisse homines et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore.\' hoc sane ita uerum est, ut dubitare hinc nullus debeat.