Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nunc tamen, quam diu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto, quod persuaserim dilectioni tuae, quamquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius, quem consului, responsionem tibi desideraueris mitti, quod utique facerem, si haberem.

si autem, ut uerbis tuae sanctitatis utar, quae in tua epistula posuisti, \'sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito\', ut scribis, \'uitae meae auctor lucis attribuit\', non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei, quam quaesiui, prouenisse inuentionem putas et ipsam potius poscis ut mittam, facerem, si ita esset, ut putas. ego enim adhuc, fateor, non inueni, quem ad modum anima et peccatum ex Adam trahat — - unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius adserendum est.

Habent litterae tuae \'nescio quot senes et a doctis sacerdotibus institutos uiros, quos ad tuae modicitatis intellegentiam assertionemque ueritate plenissimam reuocare non poteras\', nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua \'ueritate plenissima\', ad quam senes et a doctis sacerdotibus institutos uiros reuocare non poteras.

si enim hoc tenebant uel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt, quomodo tibi rustica et minus instructa clericorum turba molestias generauerat in his rebus, in quibus [*]( 19.28 ex Optati Mileu. epist. ad Augustinum ) [*](3 hoc om.Goa.c. 7 nec ex neGo \' 9 secundum] dum g 10 poterint g 12 exercent Go ut ex autGo 17 quem ex quam Go 18 desiderabaris Goa.c. )

298
a doctis sacerdotibus fuerat instituta? si autem senes isti uel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua prauitate deuiabat, illorum potius auctoritate fuerat corrigenda et a tumultu contentiosissimo comprimenda.