Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

At si forte, quod per nos innotescere nolumus, etiam inuitis nobis eis, quibus nolumus, innotuerit, quid restabit nisi aequo animo habere domini uoluntatem ? neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere uoluissem. nam si — quod absitaliquo uel casu uel necessitate numquam ille rescripserit, procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur nec inutilis legentibus erit, quia, etsi non illa inuenient, quae requirunt, inuenient certe, quem ad modum sint inquirenda nec temere adfirmanda, quae nesciunt, et secundum ea, quae ibi legerint, consulere etiam ipsi, quos potuerint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt, donec aut id, quod uolunt, reperiant aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant.

nunc tamen, quam diu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto, quod persuaserim dilectioni tuae, quamquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius, quem consului, responsionem tibi desideraueris mitti, quod utique facerem, si haberem.

si autem, ut uerbis tuae sanctitatis utar, quae in tua epistula posuisti, \'sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito\', ut scribis, \'uitae meae auctor lucis attribuit\', non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei, quam quaesiui, prouenisse inuentionem putas et ipsam potius poscis ut mittam, facerem, si ita esset, ut putas. ego enim adhuc, fateor, non inueni, quem ad modum anima et peccatum ex Adam trahat — - unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius adserendum est.