Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

proinde, si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisiui et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint, quia etiam oportet, ut, si eadem quaestjo secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam, non paruus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum, ut minores nostri non solum sciant, quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est, uerum etiam discant exemplo nostro deo miserante atque propitio, quem ad modum inter carissimos fratres ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inuiolata dilectio.

Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantum modo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inuentum, emanarit latiusque pergat, perueniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt, quo animo a nobis fiat, quod ipsi eo animo facere nesciunt, et uoluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum non sicut eam uident -quando nec uidentsed sicut eis libitum est et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent. quod profecto, quantum in nobis est, cauere debemus. [*]( 1 cf. Hieron. dial. adu. Pelag. III 19 28 cf. II Cor. 10, 12 ) [*]( 1 tuae beat. g 2 ut indignum Goa.c. 9 eum Go 11 quam om.Goa.c. 23 altera Goa.c., g gratie Goa.c. 27 emanaret Goa.c. que om. g pergit Goa.c. 29 quod] quo g 31 dilectissimumque Goa.r. quando] quomodo g )

297

At si forte, quod per nos innotescere nolumus, etiam inuitis nobis eis, quibus nolumus, innotuerit, quid restabit nisi aequo animo habere domini uoluntatem ? neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere uoluissem. nam si — quod absitaliquo uel casu uel necessitate numquam ille rescripserit, procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur nec inutilis legentibus erit, quia, etsi non illa inuenient, quae requirunt, inuenient certe, quem ad modum sint inquirenda nec temere adfirmanda, quae nesciunt, et secundum ea, quae ibi legerint, consulere etiam ipsi, quos potuerint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt, donec aut id, quod uolunt, reperiant aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant.

nunc tamen, quam diu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto, quod persuaserim dilectioni tuae, quamquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius, quem consului, responsionem tibi desideraueris mitti, quod utique facerem, si haberem.

si autem, ut uerbis tuae sanctitatis utar, quae in tua epistula posuisti, \'sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito\', ut scribis, \'uitae meae auctor lucis attribuit\', non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei, quam quaesiui, prouenisse inuentionem putas et ipsam potius poscis ut mittam, facerem, si ita esset, ut putas. ego enim adhuc, fateor, non inueni, quem ad modum anima et peccatum ex Adam trahat — - unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius adserendum est.