Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cernis nempe, uenerande frater, haec mei carissimi uerba inquisitioni meae reddita non eam negasse responsionem sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur inpendere. uides etiam, quam beniuolum animum erga me gerat quidue commoneat, ne scilicet, quod inter nos salua utique caritate ac sinceritate amicitiae eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli et maxime heretici de animi rancore descendere.

proinde, si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisiui et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint, quia etiam oportet, ut, si eadem quaestjo secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam, non paruus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum, ut minores nostri non solum sciant, quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est, uerum etiam discant exemplo nostro deo miserante atque propitio, quem ad modum inter carissimos fratres ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inuiolata dilectio.