Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quod quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum \'unusquisque in suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic\'. certe, quicquid dici potuit et sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est.

sed quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemuli et maxime heretici, si diuersas inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere.