Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod ut tua quoque sanctitas nouerit, adtende paulisper,. quid mihi alio anno per (per)latorem, per quem scripseram, remeantem scripserit; nam hoc ex eius epistula in istam transtuli: i ncidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent et iuxta Appium canina exerceretur facundia.

itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus ad tempus respondere non potui, non quod quicquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum apostolum \'unusquisque in suo sensu abundet, alius quidem sic, alius autem sic\'. certe, quicquid dici potuit et sublimi ingenio de scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est.

sed quaeso reuerentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. ceterum aemuli et maxime heretici, si diuersas inter nos sententias uiderint, de animi calumniabuntur rancore descendere.

mihi autem decretum est te amare, suscipere, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere [*]( 9—296, 7 = epist. CXXXIV, cap. 1 12 ef. Sallust. hist. fr. II 37 Dietsch 1SRom. 14, 5 19 *I Cor. 7, 7 ) [*]( 3 susc.] succ. g 5 exspectandum g 7 palisper Goa.c. 8 quod g per perlatorem Cioldb. (c f. locos ab eo eilatos) per latorem Go 12 et ex epist. CXXXIV Goldb. ne Go 14 meo nomini epist. CXXXIr, g dedicasti e.T dediGo 16 quod] quo epist. CXXXIV, ç 18 beatum om. g 19 abundat g 20 et tam subl. epist. CXXXIV sec. Goldb. 29 suspicere uel te suspicere g )

296
— certe et in dialogo, quem nuper edidi, beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum — magisque demus operam, ut perniciosissima heresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat paenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem, ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.