Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sane in rescripto amici, quod huic epistulae inserui, ne te forte moueat, quod duos libros a me missos commemorauit, quibus respondere uacuum sibi tempus non fuisse respondit, unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo et pertractando quaesiui.

quod uero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosisima heresis de ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam heresim dicit, quam cautissime ut deuites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine siue cogitas siue iam disputas, ne tibi subrepat esse credendum ullam prorsus animam nisi unius mediatoris non ex Adam trahere originale peccatum generatione deuinctum, regeneratione soluendum. [*]( 17 cf. p. 261, 9 21 p. 263, 7 ) [*]( 3 heresem Eug detestabiliter Eug, om.Go 4 incurramus Eug 5 pr. et om.Eug 7 metuens] intuensg 11 exist.] putaui Eug 12 putas] existimas Ewj 15 quanta ratione Eug quantum Go deberent ex deberet Go deberent ostenderem Eug 19 aliud Marlinus illud Go 25 subrepat Marlinus subripiat Go 27 soluendum] add. explicit epla secunda ad optatum episcopum de natura et origine animae sancti augustini Go ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hil berg. ) [*]( 20 )

306