Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas et quod ego; si autem iam scis, quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod uis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare, quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras, quod cum inueneris, confirmare non dubites, quod quaerebas.