Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc enim de omni omnino genere creaturae uerissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. deus enim auctor uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuit et est et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros prouinciae Caesariensis consultatione posuisti atque, ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud uos atque id retinent, quodam modo hortatus es.

Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor effectorque deus sit, quod ueritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est, alia uero, ubi quaeritur, utrum deus animas humanas ex propagine an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. in qua quaestione sobrium te esse ac uigilantem uolo nec sic animarum propaginem destruas, ut in heresim Pelagianam incautus incurras.