Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Solam quippe unam causam uideris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus dei animas nostras. quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi uel detcstandi.

quis enim Christianus neget opera dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur diuinitus fingi. quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina et a parentibus trahi et tamen ex eis animas dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana coniectura sed diuina scriptura testis adhibenda est.

nam de sanctis libris canonicae auctoritatis potuit uobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur deus animas facere; sed testimoniis talibus hi redarguuntur, qui opera dci esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant, non hi, qui hoc fatentur et tamen eas sicut corpora deo quidem operante formari sed ex parentum propagatione contendunt. ad hos refellendos tibi diuina testimonia certa quaerenda sunt aut, si iam inucnisti, nobis, qui nondum inuenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. [*]( 8 ex Optati Mileu. epist. ad Caesarienses ) [*]( 5 conqueris Goa.c. 6 quid] quidquid coni. lae. Martinus 7 potuistis Goa.r. Caesareenses g 26 de ex da Go 27 nobis g 28 et 30 hii Go ii q )

300