Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

utinam ita esset! absit, ut te, cuius expectationem auidissimam nouerim, huius muneris communicatione fraudarem! sed, si quid credis, frater carissime, quinque ferme anni ecce euoluti sunt, ex quo in orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio, in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. utrumque ergo misissem, si utrumque haberem.