Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros -Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae uerba friuola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis et exinde uel ingruentibus morbis uel dormitione sanctae et uenerabilis filiae uestrae Eustochiae ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. in eodem enim luto haesitat et exceptis uerbis tinnulis atque emendicatis nihil aliud loquitur.

tamen multum egimus, ut, dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet et blasphemias omnibus patefaceret. quicquid enim in miserabili illa synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. si autem dominus uitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut conuincamus heresim emortuam, sed ut inperitiam atque blasphemiam nostris sermonibus confutemus. meliusque hoc faceret sanctitas tua, ne compellamur contra hereticum nostra laudare.

sancti filii communes Albina, Pinianus et Melania plurimum uos salutant. has litterulas de sancta Bethleem sancto [*]( \'11 cf. Terent. Phormio 780\' ) [*]( 1 actoribus AC celestiana 5 celesti an D scelestina AC, Ma.c.m2 scelestissima Mp.c.m2 2 cum s.l.m2A damnatos quae 5 3 om(omm A)ittunt ADC, Ma.c.lp.c.m2 mittunt la.c.m2 emittuntå 4 docendae lp.c.m2g hereseos seclusi (loco Cic. Tusc. disp. V 25, 70 a Goldbachero comparato manifestus soloecismus nequaquam detenditur) 5 quaeratis la.c.m2 rescripserimus 5 rescripserint A liberos C 6 aniani AbMI animi C celendensis l parcitur 1 7 aliae 5 9 ante Mp.c. autem cet. 10 eustachiae Ma.c.m2 eusthocie D eusthochi 5 eustochii g 11 doluisse ex docuissent M 12 uerbi stimulis § 13 aegimus an agimus incertum C 14 blapsemias C; add. suas g 15 illa miserabili g sydono A diospolitane (pr. i exp. et e corr. m2 in a) A 16 se om. 5 negat 1 confitetur g 17 nemis C nimis ex neniis m2A 20 blasphemiam eius g blasphemias Aa.c.m2 hoc] ho 5 21 tuas(s exp.) A uestra g nrm D 22 sancte filie Mp.c.m2 picnianus (c exp.) A pianus Ma.c. apinianus § 23 litteras 3 betelem 5 )

294
presbytero Innocentio tradidi perferendas. neptis uestra Paula miserabiliter deprecatur, ut memores eius sitis, et multum uos salutat. incolumes uos et memores mei Christi, domini nostri, tueatur clementia, domini uere sancti atque omnium affectione uenerabiles patres.