Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros -Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae uerba friuola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis et exinde uel ingruentibus morbis uel dormitione sanctae et uenerabilis filiae uestrae Eustochiae ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. in eodem enim luto haesitat et exceptis uerbis tinnulis atque emendicatis nihil aliud loquitur.

tamen multum egimus, ut, dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet et blasphemias omnibus patefaceret. quicquid enim in miserabili illa synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. si autem dominus uitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut conuincamus heresim emortuam, sed ut inperitiam atque blasphemiam nostris sermonibus confutemus. meliusque hoc faceret sanctitas tua, ne compellamur contra hereticum nostra laudare.