Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illud autem, quod paene praeterii asserens inter undecim Moysi psalmos etiam nonagesimum octauum esse, in quo positum est: exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum illius. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his, qui inuocant nomen illius, uidetur nostrae sententiae contraire, quomodo Moysi sit, qui Samuhelem nominet, quem multo post tempore fuisse cognoscimus.

cuius quaestionis facilis solutio est: [*]( 5 cf. Num. 14, 29-38 23 *Ps. 98, 5—6 ) [*]( 4 quomodo] qui Yp.c.m2 5 non s.l.O meruit B 6 promissionis ? sintl) 10 etymologian Y e(e f))thimologiam cet. sic in ras. m2 (fuit s .. s) B n i explicant 0 15 secundo] . 1. 0 octauum]. IX . 0 20 libros s nom. uol. 0 22 mosi Y et XC. VIIII (ult. I eras.) 0 23 uesrrum Y B 24 scab. sanctum f) illius] eius OR; add. quoniam sanctum est B moses Y 25 sa- muel OB his] eis 0 26 illius Y eius eet. 27 mosi Y samuelem OB multa post (post multa 0) tempora 0 t)B )

273
prophetatum esse nomen Samuhelis, qui tanti meriti fuit, ut cum Moyse poneretur in Hieremia: si steterint Moyses et Samuhel iuxta illud exemplum, quando homo dei loquitur in Samaria: altare, altare, haec dicit dominus: ecce filius nascetur domui Dauid, Iosias nomen eius.

sciamus quoque errare eos, qui omnes psalmos Dauid arbitrantur et non eorum, quorum nominibus inscripti sunt. unde et hunc psalmum uolunt sub nomine Moysi a Dauid esse compositum, quod scilicet legis dator communem humani generis offensam et calamitatem et dein expectationem salutis sacro ore describat.