Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

L aet if ica no s pro diebus, quibus afflixisti no s, et annis, in quibus uidimus mala. Septuaginta: laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus uidimus mala. et Lazarus, quia receperat mala in uita sua, in sinu Abrahae aeterno quiescit gaudio. mala autem non ea appellat, quae contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis.

quibus malis et Sarra afflixit Agar, ancillam suam, et de quibus in euangelio scribitur: sufficit diei malitia sua. quanto igitur in hoc saeculo persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia uel morborum cruciatibus fuerimus afflicti, tanto post resurrectionem in futuro maiora praemia consequemur.

pulchre autem non dixit \'sustinuimus mala\', sed \'uidimus\'. quis est enim homo, qui uiuat et non uideat mortem? quae non tam ad dissolutionem corporis referenda est quam ad multitudinem peccatorum, iuxta quam dicitur: anima, quae peccauerit, ipsa morietur.

Appareat apud s eruos s tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum. ergo in seruis suis ipse dominus operatur opus suum nec propria, qui postulat, salute contentus est, sed quae sit gloria filiorum, id est seruorum dei.

filios autem non tam illos, qui de eorum stirpe generati sunt, quam discipulos debemus accipere, de quibus et Paulus loquebatur: filioli mei, quos iterum parturio. unde et Iohannes apostolus secundum merita filiorum suorum profectusque operum singulorum scribit ad paruulos, scribit ad iuuenes, scribit ad patres.