Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quem locum ita Symmachus transtulit: succidimur enim repente et auolamus, quinta editio hoc modo: quoniam transiuimus celeriter et dissoluimur. et est sensus: post septuaginta annos — ut multum, octoginta —, quibus hominum uita transigitur, cum anima fuerit a corpore separata, uento similes auolamus siue, quia supra herbae uirenti et florum pulchritudini et ad uesperam siccitati hominem comparat, nunc pro ariditate uesperae succisionem florum ponit. et cum pertransierit, inquit, omne, quod uiuimus, subita morte dissoluimur.

quod autem dixere Septuaginta: quia superuenit mansuetudo et corripiemur, hunc habet sensum: post septuaginta annos et octoginta, cum uenerit domini mansuetudo et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum sed iuxta clementiam et, quae putatur correptio esse, eruditio est atque doctrina. satisque miramur, quid uoluerint uerbum Hebraicum \'ais\' Septuaginta, Theodotio et sexta editio transferre \'mansuetudinem\', cum Aquila, Symmachus et quinta editio \'festinationem\' et \'repente\' \'uelociterque\' transtulerint.

Quis nouit fortitudinem ir ae tuae et secundum timorem tuum indignationem tu am? Septuaginta: quis nouit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam dinumerare? inter Hebraicum et Septuaginta diuersa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori domini copulant, porro Hebraicum sequenti aptat uersiculo, ut sequatur: ut numerentur dies nostri, sic ostende: et ueniemus corde sapienti.