Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dies anno rum nostrorum in ipsis septu ag int a anni, si autem multum, octoginta anni; et, quod amplius est, labor e t dolor. Septuaginta: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus octoginta anni; et amplius eorum labor et dolor.

pro co, quod nos posuimus: in ipsis et in Hebraico habetur \'bahem\', Symmachus significantius transtulit ὁλόϰληοο̢οι, quod magis ad sensum quam ad uerbum transferre possumus \'uniuersi\'. quicquid igitur uiuimus et in quo delectabilis est uita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. sin autem multum et, ut interpretatus est Symmachus, c o ntra opinionem, octoginta anni sunt; quicquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus uel cadentibus durissimis prius dentibus, quod I plenius diuinus sermo in Ecclesiaste describit:

quando ueniunt dies malitiae et in quibus dicimus: non est nobis uoluntas; quando obscuratur sol et lux et luna et stellae et conuertuntur nubes post pluuiam; in die, qua mouebuntur custodes domus et subuertuntur uiri uirtutis cessantque molentes, quia paucae factae sunt, et obscurantur, quae uident in foraminibus, et clauduntur ianuae in foro in infirmitate uocis molentis et exurget ad uocem auis et humiliantur omnes filiae cantici et [*]( 1 *Ps. 89, 10 4 Ps. 89, 10 16 *Eccle. 12, 1-8 ) [*]( 1 dies — 3 dolor in mg. inf. Y 2 sin s multo YB octogintaj LXX B 3 quod om. Y est om. B 4 pr. LXX s.l.Y 6 octuaginta Y anni et om. 0 7 Hebraeo ? 8 baen Y baem C olokahro һ AICAOKAHPOI B aisaokahroyO 10 uite B 11 conpr. Y 13 octuaginta Y LXXX ex LXX m2B sunt anni 0 annis Y 14 senectututis senectus Y 15 cad. uel dol. t) prius duro s 16 scribitO quando om. Q 17 ueniant Y uenient 0 dicemus Yp.c- 18 obscurabitur c 19 et luna et lux h et luna OB conuertentur 0 21 subuertentur c 22 cessabuntque C 23 obscurabuntur ? 24 claudentur s 25 et s.l.Y, om.I) exurge B 26 auis] eius 0 humiliabuntur C )

283
quidem ab alto aspicient et pauor in uia et florebit amygdalum et incrassabitur locusta et scindetur capparis.

quoniam abiit homo in domo aeternitatis suae et gyrabunt in foro, qui plangunt, quoad usque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri et confringatur hydria ad fontem et impediatur rota in lacu et conuertatur puluis in terra, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum. uanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes, uniuersa uanitas.

quae omnia humanae uitae et maxime senectutis miserias comprehendunt et, quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. sunt, qui istum locum allegorice interpretantes ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt, quod primum requiescamus in lege et postea uerae circumcisionis in euangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: d a partem septem et da partem octo et septuaginta milia atque octoginta milia hominum multitudines, a quibus templum sub Salomone constructum est. sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum sed legentis debet intellegentiam quaerere?