Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Omnes enim dies nostri transierunt, in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens. Septuaginta: quoniam dies nostri defecerunt, in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditati sunt.

breuitatem humanae uitae, quae sententiae dei huc usque subiecta est et quam in priori uersiculo somnio comparat dicens: percutiente te eos somnium erunt, nunc sermoni loquentium comparat, ut, quomodo sermo, qui in ore uersatur, dum profertur, intercipitur et esse desistit, sic et omnis uita nostra pertranseat atque desistat et hoc in ira et in furore dei, cui merito subiacemus uiuente in nobis, ut supra diximus, sententia dei. quae sit autem ira et furor dei, crebrius diximus, non quo deus ulciscaturiratus, sed quo patientibus poenas iratus esse uideatur. quod enim in nos ex perturbatione descendit, in illo est ex iudicii ueritate.

pro \'sermone loquentis\' Septuaginta \'meditationem araneae\' transtulerunt. quomodo enim loquentis sermo praeteruolat, ita et opus araneae incassum texitur. de quo super persona hereticorum in Isaia scriptum est: telam araneae texunt, quae parua et leuia potest capere animalia, ut muscas, culices et cetera istius modi, a fortioribus autem rumpitur, instar leuium in ecclesia simplicumque, qui eorum decipiuntur erroribus, cum uiros in fidei ueritate robustos non ualeant obtinere. [*](2 *Ps. 138,12 3 Ps. 7,10 *Ps. 138,12 4 *I Reg. 16,7 6 *Ps. 89,9 8 *Ps. 89,9 12 *Ps. 89, 5 24 *Esai. 59, 5 ) [*]( 1 oculus tuus 0 illud om. 0 4 illius] eius 0, f) a.c. enim] autem 0 SdeusautemO 6 transierunt et 0, Bp.c.m2 7 consu(u B)mimus OB 8 sermone Y 9 et in 0 10 aranea] ara 0 12 compararat t)p.c. — rauit 0 13 eloquentium 0 17 uigente B 18 quo deus] quod OB ulcisc.] add. in nobis 0 19 quo] quod OB paenas Y penas B, om. t) 23 super] sub 0 24 script. est in Is. g isaya B ysaia 0 esaia Y 25 huius 0 26 simpliciumque 01) B 28 optinere 0 )

282