Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

paulisper et sepeli.\' forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens mamma lallare congeminet. dicant, si uolunt, et grammatici: in te omnis domus inclinata recumbit. facile rumpit haec uincula amor Christi et timor gehennae.

(at scriptura praecipit parentibus obsequendum\': sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo ? propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? domino passuro timide consulens Petrus scandalum[*]( a ) fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi.